ABBATIAE Liberales

ABBATIAE Liberales
ABBATIAE Liberales
in Charta Ottonis Imperat. in Metropoli Salisburg. Tom. 3. p. 344. alias Monasteria Libera, item Regalia sets Imperialia, ut apud Innocentium III. l. 13. Ep. 39. alibique passim, dicuntur Monasteria, quae in Fiscis Regiis exstructa et ab ipsis Regibus dotata, ab omni iurisdictione Episcopali exempta erant, nullique alii praeterquam Imperatori aut Regi subiecta. Quorum proin ea quoque praerogativa fuit, ut eorum Abbates non nisi ab ipsis Imperatorib. aut Regibus, vel certe non sine eorum nutu, instituerentur, deligerentur et investirentur: cuiusmodi investituras non nisi per baculum, perinde ac Episcopatuum, fieri consuevisse, docet Charta Henrici II. Imperat. A. C. 1012. apud Ughellum in Episcopis Faventinis. Hinc scribit Sugerius in Ludovico VI. Adamo Abbate Sandionysianô mortuô, se in Abbatem a toto conventu electum quidem: Sed quia inconsultô Rege id factum, electionem hanc a Rege ratam non fuisse habitam. Quia vero Abbatiae istae Regales ex fundis Regiis dotatae erant, hinc earum Abbates in militiam ire, aliaque praestare tenebantur, de quibus vide supra in voce Abbates Regales. Sed et id iuris competebat Regi in istiusmodi Monasteriis, quod utendo iure suo Regio posset Monachum vel Monialem in iis, in principio sui Regiminis, post suam coronationem, ponere, ut Car. du Fresne docet ex Regesto Parlamenti Olim fol. 26. Annatas denique talium Abbatiarum ad Regem spectâsse, legas apud eundem Car. du Fresne ubi de Monaster iis Liberis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • ABBATES Regales — qui etiam Abbates ad Palatium pertinentes, dicebantur olim, qui Monasteria Regalia, nude a Rege pendentia, Graece Βασιλικὰ Μοναςτήρια, possidebant. Hi non nisi ab ipsis Imperatorib. aut Regibus, vel certe eorum consensu ac nutu, instituebantur,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”